- NAJERA
- NAJERAnomenillustris in Hispania Familiae, cum titulo Ducatus, quae Manriciae (Manriquez) stirpis ramus est. Cum enim haec in duas praecipue lineas, Castannedensem et Trebinnensem dividatur; in hac posteriore. quae cognomen de Lara assumpsit, celebris fuit Petrus Manricius Iudex Legionis, Dn. de Trevinno et Hamusco, qui ex Leonora Castellana plures filios suscepit. e quibus primogenitus Didacus Gomesius Manricius primus Comes Trebennensis, Petrum genuit primum de Naiera Ducem et reliquorum satorem; cuius abneptis Luisa Ducatum Bernardino de Cardenas Cuci Maquedensi attulit. Frater minor Didaci, Rodericus. Comes de Parades de Nava nuncupatus est, beneficiô Iohannis II. Regis: e cuius promogenitis orta Agnes, Gom. de Paredes, ad maritum Henricum Manricium, ex Naierensi linea agnatum, successionem transtulit. E reliquis vero eius filiis aliae lineae oriundae sun? Naierenses autem quod attinet, series eorum haec est. Didacus Gomesius de Lare Comes de Trebinno, ex Maria (seu Iohannâ filia Didaci Gomesii de Sandeval Comit. de Cast.) pater fuit Petri Manricii de Lara Ducis de Naiera: quô et Guiomarâ de Castro (filia Alvari Perezii de CASTRO Comit. de Monsanto) genitus Antonius Manricius de Larae Dux de Naiera, iunxit sibi Iohannam de Cardona (filiam Ioannis Raimundi Folch, Ducis de Cardona) atque ex ea suscepit Iohannem I. Manricium de Lara Ducem de Naiera; maritum Luisae de Acugna et Portugal Comit. de Valencia, et ex ea patrem Iohannis II. Manricii de Lara Ducis de Naiera; cuius ex Maria Girona de la Cueva (filia Ioh. Tellesiii Gironi Comitis Urennae, qui obiit A. C. 1558.)filia unica Luisa Manricia de Lara Manuel, nupta Bernardino de Cardenas: Duci de Maqueda Marchioni d' Elche paternam successionem attulit, ex eo Mater Bernardini Marchionis d'Elche, Georgii Ducis de Maqueda, Iacobi Manuel, Iohannis, Petri, Mariae (quae nupsit Ioh. Andreae de Mendoza Marchioni de Cannete) et Annae Mariae. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 41. cuius tit. de Cardonas Duc. de Maqueda et Manrique Duc. de Naiera: ut et in Indic. ubi familiae dispositionem exhibet, in voce Manrique.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.